Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 22: Versus 23

Sadducaei,etc. Duae erant haereses in Judaeis. Pharisaeorum qui praeferebant justitiam traditionum et observationum: et Sadducaeorum, qui et ipsi vindicabant sibi, quod nondum erant, id est justi. Sadducaei namquejustiinterpretantur, qui resurrectionem corporum non credunt, et animas interire putant cum corpore, turpitudinem fabulae fingunt, quae deliramenti eos arguat qui resurrectionem asserunt. Potest autem fieri ut in gente eorum hoc aliquando acciderit.
(* Traductions européennes)